- PROTE
- PROTEinsul parva una ex Stoechadibus 3. in Ionio mari contra Aetoliam sita. Plin. l. 3. c. 5. magis ad Occasum extensa, Ferrar. Pruodo nautis, teste Nigrô, cui etiam Sphagia Strabonis videtur: Ptolemaeo tamen Sphagia et Prote duae sunt in sulae. Baudrando est Porquerolles, in ora Provinciae, a qua vix 1. leuc. distat, contra Olbiae promontor, et 3. ab Olbia in Meridiem, 2. autem a Mese seu Pomponiana Insul. in Occasum. Valesio una Stoechadum est, et Graecâ voce πρώτη, i. e. prima, a Massiliensibus appellata, quoniam prima Massiliam navi petentibus occurrit; hodie dicta le Rotoneau, quasi Protonesus, literâ p. sublatâ. Quemadmodum secunda Stoechadum Mese, Graece, μέση. i. e. Media dicitur, quod inter Proten et Hypaeam, quaetertia eaque extrema ac Massiliae proxima est, medium obtinet locum. Vide Hadr. Vales. Netit. Galliae, in voce Stoechades, ut et in Voce Massilia, it. Stoechades.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.